64
Vnum quidem certe nemo erit tam inimicusinimicus aa, Quintil. v. 10. 68, Rufinian. Rhet. M. p. 42: iniquus Mm Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudiciumiudicium esse Sa (contra Quintil.), aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianicoab Oppianico om. Sb2a, purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudiciiudicii b2y2a: om. Mm fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeamhabes Sa rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria.