60
Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentireconsentire aa: consistere Mm iudiciis debuerunt. an vero illi sua per seper se del. Lambinus ipsi iudicia rescinderentrescinderent (-unt b1) Mm: perscinderent (-unt s) a, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illiilli Mb: ii ya: num s qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia consciusconscius esset Sy2a, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatumbis iam condemn. Sa: iam bis condemn. b: bis condemn. iam Msy acceperant liberarent?