59
hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. itaita Sb2a: iam Mm tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. quid est quod iam de Oppianici persona causaquepersona causaque aa: causa Mm plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nuncnunc hoc loco hab. Mm, post ego S, ante ego s, om. t omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.C. aa: om. Mm Fabricium conscium malefici condemnarant.