57
rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. iamiam nam Madvig hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causaehoc causae Lambinus: hoc causa aa: haec causa Naugerius est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debentnisi... debent aa, om. Mm, edd. ante Angelium.