54
atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo totatota Sa: et tota Mm accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta etet Sa: ac Mm manifesta faciebant.
55
cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C.Gaius IuniusC. Iunius Q. Iunius b2y2a: qui vuius S quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porroquae porro SMm (sup. lin. in S que orum porro): quae horum porro b2y2s tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?