50
ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidemipsi quidem Sa: quidem ipsi Mm qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum mesum me Sa: his sum me (sum me his b) Mm omnia quae vellent esse facturum. res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat P.Publius Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebanturconiciebantur Mm: constituebantur Sa, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tumtum SMs: cum b2sy: tamen b1 ad respondendum surrexi qua cura, di immortales!