43
atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et illiilli Sb2a: illum Mm condemnari, necesse fuisse intellegetis. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deoei deo Mm: ideo SBs: adeo t veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suissuis Sa: suis solum (solum suis y) Mm commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantaetantae Mm: antea Sa voluntati universorum Larinatium deesse noluit.