31
neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putareturputaretur aa: videretur Mm, mulierem veneno interfecit ut una illudillud Sya: illa Mb: cum illa s, Lambinus quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortismortis del. Gruter, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucemlucem Sa: propriam lucem Mm accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihilclausum nihil om. s1 sanctum esse posse aa Sa: om. Mm cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissentcustodiae... potuissent SBa: custodia... potuisset Mm.