28
atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optimeoptime Sa: optima Mm confirmatoconfirmata b2, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esseesse aa: om. Mm delenitam videret. ita, quodita quod b2sya: itaque SMb1: itaque quod Naugerius (cf. §190) ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esseesse solent Sa, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.