22
mulier amissis liberis, cum unius reciperandi filireciperandi filii PSa: filii reciperandi Mm spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HSHS P: om. Mma CCCC P: CCCLIII Mm: quadraginta aa cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eisiis Garatoni: his Mma diebus paucis est mortuamortua est Sa. propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M.Marcum AuriumM. Sa: om. Mm cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.