202
iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam iniquusiniquos SABp praeter parentemparentum SA fuit cuius animum nonanimum non bxy: animum SABpf: non animum a iam expletum putemusputemus B: esse putemus cett. (cf. Zielinski p. 164). vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A.Aulum Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carumcarum carissimum Lambinus atque iucundumiucundum Peterson: iucundissimum codd. his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.