199
curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramquevostramque SA simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. at quaeatque SApf mater! quam caecam crudelitate et scelerecrudelitatem et sceleri SA ferri videtis, cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelexpelex S: pellex cett.; eo iam denique adducta est utiuti SApft: ut cett. sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominishomini SAp reservaritreservaret SApa.
200
qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditumprohibite a matris a fili sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestravostra Sy aequitate discedere. sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem bonitatembonitatem veritatem b2y2a virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis.