195
vos, iudices, quos huic A.Aulo Cluentio quosdam aliosquosdam alios SApf: quos alios t: alios cett.: quasi aliquos Classen deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentumparentium Af (cf. Rosc. Am. 67) misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possentpossent a: possint (-it x) cett. in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pacecommuni Italiae pace om. p1, ed. Guar., nonnon Madvig: in codd. domesticis copiis esse tutumtutum Naugerius: totum codd.. quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.