187
quaero abs te, Oppianicete ab Oppianici S, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem quidem, iudices, in crucem esse actumesse actum Sa: actum esse Mm exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium estLarin. est Sa: est Larin. Mm qui nesciat. timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servoliservuli (-ili Ms) Mm: serva S: servi a voce morientisemorientis coni. Müller (cf. Zielinski p. 200).