178
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modonon modo in S verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratonea Stratone (-nem S) Sb1xy1: Stratonem y2t: per Stratonem b2s illoillo illud y2 venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur.
179
tum interim Q.Q. Orelli: om. codd. Hortensio Q.Quinto Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliudaliud Sylvius: aliquid codd. agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum possetposset Manutius: possit codd. habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS xx Manutius: om. codd. et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.