177
quaestio illo die de amicorum sententia dimissadimissa b2xy2: demissa cett. est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversariaversari Manutius: adversarii (-i t) codd. advocati et iamet iam Manutius: etiam codd. vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormentatormenta essent Ernesti ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.