172
age vero, per quem venenumper quem venenum Sa: venenum per quem Mm datum? per M. Asellium. quid huic cum habito? nihil, atque adeoideo Ss, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suumscelus suum Sba: suum scelus Msy et illius periculum committebat? cur igiturigitur aa: deinde Mm tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?
173
iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! faciliusne potuit quam in poculo, latentiuslatentius Naugerius: latius Mma potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestumcomestum aa: comesum Mm quam epotum in venas atque in omnis partispartis omnis SBt corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset?