159
est enim sapientis iudicisiudicis meminisse se hominem add. b2y2a (?S) cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogatcogat om. a cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum essereputare solum esse Sa: putare esse solum Mm necnec Sb: neque cett. sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximiquemaximique Manutius: maximeque codd. aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae aa Sbs: ab cett. nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.