157
hic nunc est quiddamquoddam a quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitaevitae meae a status est ut omnis mihi cura etet Sa: atque Mm opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: 'qui coierit,' quod quam late pateat videtis. 'convenerit'; aeque incertum et infinitumincertum et infinitum Sa: infinitum et incertum Mm est. 'consenserit'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultumoccultum Sa: occultum est Mm. 'falsumve testimonium dixerit'; quis de plebe Romana testimonium dixitdixerit Sa umquam cui non hoc periculum T.Tito Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.