155
habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel eaea ex Sa lege rationem vitae suae redderet qua non tenereturteneretur Mm: tenetur Sa. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis remremque Sy2 since Mm: se sine aa: ipsum sine Manutius publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitreturarbitretur Sa: arbitraretur Mm per paucos iudices astringatur.
156
agit enim sic causam T.Titus Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vosvos (ius) auditis et attenditis S: vos attenditis et auditis cett. auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A.Aulus Cluentius, eques Romanus, causam dicitcausam dicit eques Rom. a ea lege, qua legequa lege Mm: qua Sa senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.