150
iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eiseis eos S: fort. ideo opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit nerecusavit ne Baiter: accusavit ut codd., cumcum quo Lambinus altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta etet Sa: ac bxy difficilia quae subimus! atque haec omnia tamentamen S, Lambinus: tantum cett. honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summumqui in summum plures dett. locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.