15
O mulieris scelus incredibile et praeter hanchanc causam (post unam b2) add. aa unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuissetimuisse Mm, Quintil. iv. 2. 105: timuisti aa, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
16
tulit hoc commune dedecusdedecus Sa: dedecus iam Mm familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esseesse aa: om. Mm faciendum quam ut illailla Sa: illa matre Mm ne uteretur, ne quaene quae Garatoni: nam quae Sa: ne quam Mm videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verumverum Sy2a: sed Mm etiam probare suo iudicio putaretur.