142
neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum itaita Sa: ista Mm: illa Halm dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. quod si velim confiteri me causam A.Auli Cluenti nunc cognossecognosse (ante lac. by) ms: cognosce Mt, antea fuisse in eaea Sa: illa Mm opinione popularipopulari opinione aa, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huchuic Sa (s1) graviorem de illo iudicio opinionem attulistisattulissetis Sa, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.