138
ex quo intellegi potuit, id quod saepe dictum est, ut mare quod sua naturanatura sua Sa, contra Rufinian. (Rhet, M. p. 44) tranquillum sit ventorum vi agitari atque turbari, sicsic Sa, Rufinian.: sic et Mm populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari. est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii; mea enim esse dicitur. recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cumcum SMs: tum by: om. st aliorumaliorum Ernesti: illorum Mma iudiciorum quae probata non essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisseiudicium fuisse Sa: fuisse iudicium Mm aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illoillo a: in illo Mm tempore praeterire.