134
non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P.Publii Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C.Gaius Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasseperiurasse S; si qui contra vellet dicerevellet dicere Sa: dicere vellet Mm, usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contranemo contra Sa: contra nemo Mm diceret, iussit equum traducere. itaita Sa: itaque Mm is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consueruntconsuerunt Mma: consuerant Angelius ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.