132
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eumiudicat eum scripsi: iudicat... S: iudicat cett. accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquitrelinquit Lambinus: reliquit codd. et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiisgratiis S: gratis cett. esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L.Lucii Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum nonstandum ne Sb1xy putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putetputet Mm: putat Sa esse oportere?
133
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuissepotuisse posse Madvig, cum animadversum esset in iudices. qua de re totatota om. a si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.