129
hoc tu idem facies censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tutu ut Sb1y1 non animadvertesanimadvertes Lambinus: animadvertis (-tas b1y1) codd. in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae acac P: et cett. severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui inquis in Sbya eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? aut quamconvenire aut quam P: oportere convenire ut (ut ad a) quam cett. condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constituesconstituas a improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitosortito scripsi: sortitio S: sortitione cett. (cf. §128) id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad poenam etet P: ad cett. hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinemet turpitudinem om. P (cf. Verr. 1. 23) non oportet.