69
quae cum ita sint, C.Gaii Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaequeperseverantiaeque constantiaeque d arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cumtanto cum H: cum tanto cett. studio adesse videamusvideamus Hd: videmus ET iterum nunc HE: non iterum d (quantam... videmus om. T) quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendireficiendi H facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in meest in me HE: in me est cett. studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos,
70
et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn.Gnaei Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque exex om. H hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.