Thesauros Edebiyat Hitabet De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
65 difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniuriaslibidines et iniurias HET: iniurias et libidines d. quod enim fanumfanum fuisse H putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domumquam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem) satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatemfacultatem H: cupiditatem cett. inferatur.
66 libenter haec coram cum Q.Quinto Catulocoram que Catulo H et Q.Quinto Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; noruntnorunt H: noverunt cett. enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitusexercitus H: exercitum cett. mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui aqui a H, Heumann: qui se a cett. pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorumqui ab... oppidorum H: om. cett., qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi