61
quid tam novum quam adulescentulumadulescentem H privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradua senatorio gradu aetas d longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provinciaprovincia om. Hd administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiamomnium etiam ETW: etiam omnium Hd studio visendam et concelebrandamet concelebrandam HE: om. cett. putavit.