44
an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius dieiillius dici (sic) nomen ac fama illius H fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.Gnaeum Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritasauctoritas H, Angelius: huius auctoritas cett. valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repenterepentina H: fort. tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett. vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix inin H: ex cett. summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.