Thesauros Edebiyat Hitabet De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
39 cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquamquicquam H: cuiquam Etb1sy1: cuiquam quicquam b2y2: om. p enim om. H permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.
40 age vero, ceteris in rebus quaequae H: qua p: quali y: qualis cett. sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eaeeae hae Ebs res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbisurbis nobilitas H ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi