Thesauros Edebiyat Hitabet De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
2 ita neque hic locus vacuus fuit umquamfuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett. ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus exex tdp: et E: om. H vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretisiudicaritis E et quid aliisquid de aliis H praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederuntet si... dederunt om. d et, si quid inin Etp: om. H: etiam d dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxeruntduxerunt (dix. E1t) HEt: censuerunt dp.
3 atque illud in primis mihimihi om. H laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hocin hoc H loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possitpossit HE: potest cett.. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenireinvenire quam principium H. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi