Thesauros Edebiyat Hitabet De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
25 itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatorisimperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tp) imperatoris HEtp: L. Luculli d non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione LL. om. HE.
26 Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus quiqui H: quod cett. imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectisconfectis H, Naugerius: confecti cett. erant dimisit, partimpartim... partim Gulielmius: partem... partim H: partem... partem cett. M'. GlabrioniM'. Krause: om. codd. tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illudillud om. H bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi