Thesauros Edebiyat Hitabet De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites Cicero, Marcus Tullius
23 hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L.Lucius LucullusL. om. HE cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae perper om. Ep animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitumesse exercitum HE: exercitum esse cett. adductum. ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsitametsi HE: etsi cett. urbem ex TigraniTigrani H: Tigranis cett. (cf. §20) regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi