20
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hocenim hoc hoc enim E: autem hoc t dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte eaea H, Buttmann: a cett. vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L.Lucio Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapientisapienti HEt: sapientissimo cett. homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas MithridatiMithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23) copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressamoppressam H: obsessam cett. esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L.Lucius Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.