19
deinde quod nosnos om. H: vos py2 eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidemid quidem (quod by) certe Wd: certe id quidem cett. certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cumcum qua H in Asia magnas permulti res amiseruntmagnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt p) cett., scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenim — mihietenim scripsi: et codd. credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicataimplicata HEt: implicita cett. est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte numnum non t: unde s: ne non Müller dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctaeconiunctae om. tdp cum re publica defendantur.