Thesauros Edebiyat Hitabet Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
91 cur ergo aut in illud cotidianum interdictum 'vnde ille me vi deiecit' additur 'cvm ego possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici, nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdicto de armatis hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum.
92 dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. in illa vi cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse ut nec vi nec clam nec precario possederit. itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat' vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi