Thesauros Edebiyat Hitabet Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
81 necesse est male fecerit sponsionem.' quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.
82 quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. quaero abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive de publico; eo restitui sum iussus. restituisse te dixti; nego me ex decreto praetoris restitutum esse. quid ad haec dicimus? aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi