Thesauros Edebiyat Hitabet Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
29 in eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem infirmare conatur?
30 verum tamen is testis, —ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo reo cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse. visus est mihi primo veterator intellegere praeclare quid causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit. quid huic tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi