Thesauros Edebiyat Hitabet Pro A. Caecina

Pro A. Caecina

Pro A. Caecina Cicero, Marcus Tullius
25 Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. in Aebutium hoc dicit, armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro invaderet. quid loquar amplius de hoc homine? in quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet.
26 deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. de hoc ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu perterriti. huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio religiosum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi