Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
12 videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnaeunae ς: una V tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. M. suppl. Baiter Fonteio datam, unumunum ς: unam V ex tottot Gulielmius: toto codd.: tanto Halm negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producantproducant ς: producantur V ; vere accusatum esse concedam. pro di immortales! quae haec estest haec χ causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partimpartim del. Madvig modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi