Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
41 videte videte vitęV igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicentsupplicem V Tusculo del. Bake , primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maximemaximae V floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus esta qua ... est del. Pluygers , sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi