Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
38 M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta. quam multa M'. AquiliusM'. Manutius: M. codd. audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimustemperatissimus ς multa audivit in sua causa quae adad libidinem codd.: corr. Faernus suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.
39 exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimisoptumis V temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viatoriuberet et viator χl: iubertet vator V: iuberet viator k quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.' is igitur vir quem ne inimicus quidem satis inin del. Bake appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi