Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Fonteio

Pro Fonteio

Pro Fonteio Cicero, Marcus Tullius
27 si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illailla χl, ed. R: ille Vk provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimoinfimo χl: infirmo Vk cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
28 recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sitsit ed. R: sic χ: est Vk: om. l quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cumet cum χl: at cum V: ac cum b disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi