26
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maximemaximis codd.: corr. Klotz floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. ScauroL. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ testi non crederent; vos VolcarumVulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optimaoptima k: optumo V: optumi χl in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius saepius semper Mommsen invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.