22
mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus estest Klotz: et codd.: est et Orelli , saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque quoque suppl. ed. Hervag. de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimusnolumus ed. R , quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimeturexistimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis). Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promiscepromiscue χ2kl et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.