Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Tullio

Pro M. Tullio

Pro M. Tullio Cicero, Marcus Tullius
24 audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribusplurimb. T, deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihilvidisse dicunt; nihil Madvig: vidisse; dicunt nihil priores amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius?
25 Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?
26 at istuc totum 'dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi