50
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defenditdefenderit Peyron: defendet Baiter, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod siquod si Peyron: quossi T: quid si Madvig repugnat, 'endoplorato,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitrisarbitriis T: corr. Peyron ferro defendere liceret?
51
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor. haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt. nam lex est in xii tabulis: si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit-gis quam iecit suppl. Peyron (cf. Top. 64)
52
Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).
52
si quiquis Baiter furem occiderit, iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum est. quid, si se telo defenderit? non iniuria. quid ita? quia constitutum est.