43
neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderipersuadere Peyron (de T incertum) non iniuria factum, sed ne quod tamenquod tamen quoddam Peyron: fort. quod tamquam scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.
44
fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti. deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: cvm ille possideret, et hoc amplius: qvod nec vi nec clam nec precario possideret.
45
multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibetquidlibet coni. Müller probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precariovel non ... vel precario colon post iudici potuerit (v. 24) transferendum putat Müller. ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.
46
age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiamlicentiam suppl. Peyron boni debent dicere.